Publii Ovidii Nasonis Fasti. From the Text of J.P. Krebs, Revised
History

Publii Ovidii Nasonis Fasti. From the Text of J.P. Krebs, Revised

by Publius Ovidius Naso

Publisher
General Books
Pages
54
Language
English
Published
2013-09

Overview

This historic book may have numerous typos and missing text. Purchasers can usually download a free scanned copy of the original book (without typos) from the publisher. Not indexed. Not illustrated. 1846 edition. Excerpt: ...Attulit iEneas in loca nostra deos. Hujus erat Solymus Phrygia comes exsul ab Ida, A quo Sulmonis m nia nomen habent; 80 Sulmonis geUdi, patrise, Germanice, nostra. Me miserum, Scythico quam procul illa solo est! Ergo ego tam longe? sed supprime, Musa, querelas: Non tibi sunt maesta sacra canenda lyra. Quo non livor abit? sunt qui tibi mensis honorem 85 Eripuisse velint, invideantque, Venus. Nam, quia ver aperit tunc omnia, densaque cedit Frigoris asperitas, fetaque terra patet: Aprilein memorant ab aperto tempore dictum: Quem Venus injecta vindicat alma manu. 90 Illa quidem totum dignissima temperat orbem: Illa tenet nullo regna minora deo: Juraque dat c lo, terr, natalibus undis; Perque suos initus continet omne genus. Illa deos omnes (longum enumerare) creavit: 95 Illa satis causas arboribusque dedit: Illa rudes animos hominum contraxit in unum, Et docuit jungi cum pare quemque sua. Quid genus omne creat volucrum, nisi blanda voluptas? Nec coeunt pecudes, si levis absit amor. 100 ovin. Fast. 6 Cum mare trux aries cornu decertat: at idem Frontem dilect l dere parcit ovis. Deposita taurus sequitur feritate juvencam, Quem toti saltus, quem nemus omne tremit. Vis eadem, lato quodcunque sub quore vivit, 105 Servat, et innumeris piscibus implet aquas. Prima feros habitus homini detraxit: ab illa Venerunt cultus mundaque cura sui. Primus amans carmen vigilatum nocte negata Dicitur ad clausas concinuisse fores. 110 Eloquiumque fuit duram exorare puellam: Proque sua causa quisque disertus erat. Mille per hanc artes mot: studioque placendi, Qu latuere prius, multa reperta ferunt. Hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi IIS Audeat? a nobis sit procul iste furor. Quid? quod ubique potens, ...

Posts about this book

No posts about this book yet. Be the first in the app!

Ready to Meet Someone Who Reads Like You?