Decerpta ex P. Ovidii Nasonis Metamorphoseon libris; notis Anglicis illustrata, in usum scholarum
ReferenceWordsLanguage

Decerpta ex P. Ovidii Nasonis Metamorphoseon libris; notis Anglicis illustrata, in usum scholarum

by Ovid

Publisher
Gale ECCO, Print Editions
Pages
240
Language
English
Published
2012

Overview

This historic book may have numerous typos and missing text. Purchasers can download a free scanned copy of the original book (without typos) from the publisher. Not indexed. Not illustrated. 1810 Excerpt: ... qui nos ad prima pericula, simus. Atque utinum aut verus furor ille, aut creditus, esset Nec comes hie Phrygias unquam venisset ad arces Hortator scelerum! non te, Poeantia proles, Expositum Lemnos nostro cum crimine haberet. Qui nunc (ut memorant) silvestribus abditus antris Saxa moves gemitu, Laertiadaeque precaris, Quae meruit: quae (si Di sunt) non vana preceris. Et nunc ille eadem nobis juratus in arma, (Heu!) pars una ducum, quo successore sagittae Herculis utuntur, fractus morboque, fameque, Velaturque, aliturque avibus; volucresque petendo Debita Trojanis exercet spicula fatis. Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulyssen. Mallet et infelix Palamedes esse relictus. Viveret, aut certe ietum sine crimine haberet. Quem, male convicti nimium memor iste furoris, Prodere rem Danaam finxit: fictumque probavit L Crimen. Et ostendit, quod ja. prsefoderat,aurum. Ergo aut exilio vires subduxit Achivis, Aut nece. Sic pugnat, sic est metuendus Ulysses. Qui, licet eloquio fidum quoque Nestora vincat; Haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen Esse rear nullum. Qui, cum imploraret Ulyssen, Vulnere tardus equi, fessusque senilibus annis, Proditus a socio est. Non haec mihi crimina fingi Scit bene Tydides: qui nomine ssepe vocatum Corripuit; trepidoque fugam exprobravit amico. Adspiciunt oculis Superi mortalia justis. En eget auxilio, qui non tulit: utque reliquit, Sic linquendus erat. Legem sibi dixerat ipse. Conclamat socios. Adsutn; videoque trementem, Pallentemque metu, ac trepidantem morte futura. Opposui molem clypei; texique jacentem; Servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem. Si perstas certare, locum redeamus in illum: Redde hostem, vulnusque tuum, solitumque timorem: Post clypeumque late: et mecum contende sub illo. At postquam eripui; cui s...

Posts about this book

No posts about this book yet. Be the first in the app!

Ready to Meet Someone Who Reads Like You?

Read it in the app

Highlight, save quotes, share what you read

Get the app